- ALCIMUS
- I.ALCIMUSIudaeus transfuga, et proditor, a Demetrio, seu Lysia summus Iudaeorum Pontifex constitutus, quamvis de sacerdotum genere non erat. 1 Machab. c. 7. v. 9. et 2 Machab. c. 14. v. 3. Vide Ioseph. Iud. Antiq. l. 12. c. 17. Salian. Torniel. A. M. 3883. n. 2. 3893. n. 2. et 3895. n. 1.II.ALCIMUSLydorum Dynastiae II. quae Heraclidarum fuit, Rex, sed quotus, ignoratur. Vir religiosus et mitis, quô regnante quilibet in pace et divitiis secure vixit. Unde annô 7. regni eius, tota Lydorum gens vota fecit, ut ad eorum bonum totidem anni illi adderentur; quod et factum, Xanthus Lydiacorum auctor, apud Suidam, in Ξανθ. Sub eodem, Ascalum Hymenaei fil. Tantali fratrem in Syria ex suo nomine urbem, Ascalonem condidisse, refert idem, apud Stephanum in Α᾿σκάλ. Vide Ardisus; it. Argon.III.ALCIMUSRhetoricam Burdigalae docuit, cuius meminit Hieronym, in Chron. Eusebii, A. C. 360. et Ausonius 2. Epigr. de Professorib.v. 2.IV.ALCIMUSSiculus, Italica consignavit. Athen. l. 10. et Fest. Pomp. in Roma. Item orator, sui temporis facile princeps. Laert. in Stilpone. Item Lydorum Rex, pietate, ingeniôque mitissimô insignis. Cael. Rhodig. l. 19. c. 29.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.